- PRAGA
- PRAGAurbs Germaniae amplissima, Bohemiae regia, et Archiepiscopalis a Clemente VI. Pontifice Romano metropolis effecta. Vide Marobudum. Casturgis Ptolem. Eam aggere atque murô Primislaus tertius Bohemorum dux, cinxit, et ab eius uxore Libussa, a limine, quod Bohemice Praga, inditum urbi nomen. Tres in partes dividitur, parvam, veterem, ac novam, Parva sinistrum latus Mulaviae fluvii occupat, colleque coniungitur, in quo sita est regia. Vetus in plano iacet, universa magnificis operibus adornata. Iungitur minori lapideo ponte 24. arcuum. Aen. Sylvius. Est ad Muldavam fluv. qui 3. leuc. infra in Albim cadit. Academiam habet a Carolo IV. Im peratore erectam, A. C. 1370. Cum castro probe munito, 15. milliar. Germanic. a Budovissa in Boream, Dresdam versus 18. circiter, et 20. ab Egra in Ortum, sub Imperatore cum toto regno. Capta est a Iohanne Bohemiae Rege pulsô Henricô Carinthiae Duce, A. C. 1511. cives Wencesiaum Regem in carcerem coniecerunt, A. C. 1392. Urbs iterum a Gregorio Podiebrado astu occupata, A. C. 1441. aliquoties quoque saeculô hôc obsessa, capta, recepta est. Sub in itium saeculi 15. Iohan. Hussus, Hieron. Pragensis, variique Wiclefi discipuli, veram salutis doctrinam magnô zelô hîc annuntiantes, fundamenta iecerunt Ecclesiae Fratrum florentissimae: quae per 2. saecula in Bohemiae regno divinitus conservata, nuperis bellis Bohemicis gravissima quaeque passa est, reliquiis in Silesiam et vicinam Poloniam translatis. Vide Cluver. descript. Germ. Aen. Sylv. Hist Boh. Barrium, de reb. Germ. et in voce Fratres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.